- TEMESA
- TEMESAmelius TEMPSA, urbs fuit ampla Brutiorum, in ora maris Tyrrheni prope Sinum Hipponiatem: aere celebris, ab Hannibale et Romanis excisa. Iuxta erat sacellum Politae, uni ex Ulyssis comitibus, sacrum, quod a Barbaris violatum, graves in illos poenas exercuit. Eius rudera hodie Torre Loppa, in Calabria Citeriote in limite Ulterioris Brietiô, teste, 4. mill. pass. ab ostio Sabati fluvii, in Meridiem, 6. a Marturano in Occasum. Quamquam aliis sit S. Lucido, castrum prope oram maris Tyrtheni, 4. mill. pasl. a Paula in Metidiem. Hinc Temesaeus, Ovid. Fast. l. 5. v. 440.Rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera.Proverb. Temesaeus Genius, de poena tes sacras violantibus imminente. Vide supra. Pausanias, l. 6. rem paulo aliter sic memorat: Politâ ab mcolis, propter stupratam virginem, interfectô, larvae illius, nisi quotannis oblatâ virgine placarentur, grassati in illos, atque omni sexui perniciem afferti sunt solitae: sicque Genius Temesaeus in proverbium abiit. Gravia enim mala alicui minitantes, dicere solebant. Aderit Temesaeus Genius. Fuit et Temese Steph. aliisque oppidum Cypti. Vide Tamassus. item ubi de Brettiis. Coeterum, Ausonios habuit conditores, et aeris fodinis olim inclaruit. Plin. l. 3. c. 5. Unde Temesaea aera, Ovid. Fastor. l. 5. v. 441.Rursus aquâ tangit, Temesaeaque concrepat aera,Et rogat, ut tectis exeat umbra suis.Ubi de sacrificio agitur, ad spectra fuganda suscepto: ad cuius finem crepitus fiebat, ut volens discederet umbra. Et sane aeris tinnitum ad spectra solvenda aptum esse, credidit vetustas, ut videre est apud Theoctiti Scholiasten. Fuêre et in suceurrendo Lunae labori nobilia olim haec aera, Hadr. Iunius, Animadversorum l. 3. c. 11. Quô nomine an tintinnabula vel campanae intelligenda sint, quaerit Magius, de Tintinnab. c. 1. ubi sic habet: Campanam quoque a Campaniae urbe dictam opinatur, ab aere scilicet Campano, vel quod in urbe Campaniae primum reperta sit. Sane a Temesa, Campaniae urbe, in quaaeris exstiterit vis ingens, quidam ab Ovidio Temesaea aera dici autumant. Similis celebritas Dodonaeorum fuit lebetum, ut visum est suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.